Hľadaný výraz: Mt 17,19-21; Mk 9,28-29; Lk 17,5-6, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
19 Tunc accesserunt discipuli ad Iesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”. 20 Ille autem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, et nihil impossibile erit vobis ”.

28 Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “ Quare nos non potuimus eicere eum? ”. 29 Et dixit illis: “ Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione ”.

5 Et dixerunt apostoli Domino: “ Adauge nobis fidem! ”. 6 Dixit autem Dominus: “ Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic arbori moro: “Eradicare et transplantare in mare”, et oboediret vobis.

1

mail   print   facebook   twitter